- SECRETUS Jupiter
- SECRETUS Jupiterapud Lutatium ad Stat. Theb. l. 2. v. 715. ubi de Minerva, e Iovis cerebro nata; Est vero mysterium quod luce incontaminata, atque armis munita virgo de vertice Dei maximi et secreti orta dicitur: cur vocetur, explicat Festus Avienus initio Paraphras. in Arat. Phaenomena, quem vid, ut et Barthium ad loc. In Constitut. Siculis l. 1. tit. 36. 58. Secreti Duanae, inter Ministros et Officiales regios recensentur Sic occurrunt Secreti, in Charta Caroli II Siciliae Regis Iustitiarii, Secreti et Officiales alii Aprutii: apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.